| non sum nescius ab eadem neclegentia, quia | 43.13.1.1 |
| nihil deos portendere uulgo nunc credant, neque nuntiari | |
| admodum ulla prodigia in publicum <ne>que in annales | |
| referri. ceterum et mihi uetustas res scribenti nescio | 2.1 |
| quo pacto anticus fit animus, et quaedam religio tenet, | |
| quae illi prudentissimi uiri publice suscipienda cen- | |
| suerint, ea pro <in>dignis habere, quae in meos annales | |
| referam. anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, | 3.1 |
| facem in caelo conspectam et bouem feminam locutam; | |
| <eam> publice ali. Menturnis quoque per eos dies caeli | |
| ardentis species affulserat. Reate imbri lapidauit. Cu- | 4.1 |
| mis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimauit. | |
| in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede | |
| Fortunae anguem iubatum a conpluribus uisum esse, | |
| alter in aede Primigeniae Fortunae, quae in Colle est, | 5.1 |
| duo diuersa prodigia, palmam in area enatam et san- | |
| guine interdiu pluuisse. duo non suscepta prodigia sunt, | 6.1 |
| alterum, quod in priuato loco factum esset,—palmam | |
| enatam <in> inpluuio suo T. Marcius Figulus nuntiabat | |
| —, alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo | |
| L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus | 5 |
| duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, | |
| dicebatur. publicorum prodigiorum causa libri a de- | 7.1 |
| cemuiris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus | |
| diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio | 8.1 |
| fieret cunctique magistratus circa omnia puluinaria uic- | |
| tumis maioribus sacrificarent populusque coronatus | |
| esset. omnia, uti decemuiri praeierunt, facta. |