| censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. | 43.14.1.1 |
| petierunt censuram principes ciuitatis, C. Ualerius Lae- | |
| uinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaeuola, M. | |
| Iunius Brutus, C. Claudius Pulcer, Ti. Sempronius | |
| Gracchus. hos duos censores creauit populus Romanus. | 5 |
| cum dilectus habendi maior quam alias propter Mace- | 2.1 |
| donicum bellum cura esset, consules plebem apud sena- | |
| tum accusabant, quod [et] iuniores non responderent. | |
| aduersus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores | 3.1 |
| plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis | |
| consulibus dilectum difficilem esse; neminem inuitum | |
| militem ab iis fieri. id ut ita esse scirent et patres con- | 4.1 |
| scripti, praetores se, quibus uis imperii minor et auc- | |
| toritas esset, dilectum, si ita senatui uideretur, perfec- | |
| turos esse. id praetoribus magna patrum <approbatione>, | 5.1 |
| non sine suggillatione consulum mandatum est. cen- | |
| sores, ut eam rem adiuuarent, ita in contione edixerunt: | |
| legem censui censendo dicturos esse, ut praeter com- | |
| mune omnium ciuium ius iurandum haec adiurarent: | 5 |
| 'tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto | 6.1 |
| C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti | |
| et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores ma- | |
| gistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilec- | |
| tum prodibis?' item, quia fama erat multos ex Mace- | 7.1 |
| donicis legionibus incertis commeatibus per ambiti- | |
| onem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de mi- | |
| litibus P. Aelio <C. Popilio> consulibus postue eos con- | |
| sules in Macedoniam scriptis, ut, qui eorum in Italia | 8.1 |
| essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in pro- | |
| uinciam redirent; qui in patris aut aui potestate essent, | |
| eorum nomina ad se ederentur. missorum quoque cau- | 9.1 |
| sas sese cognituros esse; et quorum ante emerita sti- | |
| pendia gratiosa missio sibi uisa esset, eos milites fieri | |
| iussuros. hoc edicto litterisque censorum per fora et | 10.1 |
| conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam | |
| conuenit, ut grauis urbi turba insolita esset. |