| in equitibus recensendis tristis admodum eorum | 43.16.1.1 |
| atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. in | 2.1 |
| ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam | |
| inuidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, | |
| qui Q. Fuluio A. Postumio censoribus publica uecti- | |
| galia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam | 5 |
| accederet sociusue aut adfinis eius conductionis esset. | |
| saepe id querendo ueteres publicani cum impetrare ne- | 3.1 |
| quissent ab senatu, ut modum potestati censoriae in- | |
| ponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei | |
| priuatae contentione iratum censoribus, patronum cau- | |
| sae nancti sunt. clientem <eius> libertinum parietem in | 4.1 |
| Sacra uia aduersus aedes publicas demoliri iusserant, | |
| quod publico inaedificatus esset. appellati a priuato tri- | 5.1 |
| buni. cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores | |
| ad pignera capienda miserunt multamque pro contione | |
| priuato dixerunt. hinc contentione orta cum ueteres pu- | 6.1 |
| blicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub | |
| unius tribuni nomine promulgatur, quae publica uecti- | 7.1 |
| galia <aut> ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius | |
| locassent, ea rata locatio ne esset: ab integro locarentur, | |
| et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius | |
| esset. diem ad [eius] rogationem concilio tribunus ple- | 8.1 |
| bis dixit. qui post<quam> uenit, ut censores ad dissuaden- | |
| dum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; <cum> | |
| Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem | |
| iussit. eo facto auocatam a se contionem tribunus que- | 9.1 |
| stus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat con- | |
| cilium, abit. postero die ingentis tumultus ciere. Ti. | 10.1 |
| Gracchi primum bona consecrauit, quod in multa pi- | |
| gnoribusque eius, qui tribunum appellasset, interces- | |
| sioni non parendo se in ordinem coegisset; C. Claudio | 11.1 |
| diem dixit, quod contionem ab se auocasset; et utri- | |
| que censori perduellionem se iudicare pronuntiauit | |
| diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit. | |
| non recusantibus censoribus, quominus primo quoque | 12.1 |
| tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem | |
| octauum et septimum kal. Octobres comitiis perduelli- | |
| onis dicta dies. censores extemplo in atrium Libertatis | 13.1 |
| escenderunt et ibi <ob>signatis tabellis publicis clausoque | |
| tabulario et dimissis seruis publicis negarunt se prius | |
| quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium po- | |
| puli de se factum esset. prior Claudius causam dixit; | 14.1 |
| et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem | |
| condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo | |
| principes ciuitatis in conspectu populi anulis aureis po- | |
| sitis uestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent. | 5 |
| maxime tamen sententiam uertisse dicitur Ti. Gracchus, | 15.1 |
| quod, cum clamor undique plebis esset periculum | |
| Graccho non esse, conceptis uerbis iurauit, si collega | |
| damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem | |
| exilii eius futurum. adeo tamen ad extremum spei uenit | 16.1 |
| reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint. ab- | |
| soluto Claudio tribunus plebis negauit se Gracchum | |
| morari. |