| eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, | 43.17.1.1 |
| ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentae | |
| familiae ex senatus consulto scriptae triumuirique, qui | |
| eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. De- | |
| cius Subulo, M. Cornelius Cethegus. eodem anno C. | 2.1 |
| Popilius et Cn. Octauius legati, qui in Graeciam missi | |
| erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per | |
| omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam | |
| rem in bellum magistratibus Romanis conferret, prae- | 5 |
| terquam quod senatus censuisset. hoc fiduciam in po- | 3.1 |
| sterum quoque praebuerat, leuatos se oneribus[que] in- | |
| pensisque, quibus, alia aliis inperantibus, exhaurieban- | |
| tur. Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti au- | 4.1 |
| ditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, | |
| in Aetoliam traiecerunt. ibi nondum quidem seditio | 5.1 |
| erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; | |
| ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito | 6.1 |
| in Acarnaniam inde profecti legati sunt. Thyrrei con- | 7.1 |
| cilium legatis Acarnanes dederunt. ibi quoque inter | |
| factiones erat certamen: quidam principum postulare, | |
| ut praesidia in urbes suas inducerentur aduersus amen- | |
| tiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; pars | 8.1 |
| recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, | |
| id pacatae et sociae ciuitates ignominiae acciperent. iusta | 9.1 |
| deprecatio haec uisa. Larisam ad Hostilium procon- | |
| sulem—ab eo enim missi erant—legati redierunt. Oc- | 10.1 |
| tauium retinuit secum, Popilium cum mille ferme mi- | |
| litibus in hiberna Ambraciam misit. |