| Perseus principio hiemis egredi Macedoniae | 43.18.1.1 |
| finibus non ausus, ne qua in regnum uacuum inrum- | |
| perent Romani, sub tempus brumae, cum <in>exsuperabilis | |
| ab Thessalia montes niuis altitudo facit, occasionem esse | 2.1 |
| ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid | |
| auerso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, | |
| cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repen- | |
| tina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens | 5 |
| domuisset bellum, solum infestum esse Macedoniae la- | 3.1 |
| tus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quie- | |
| tis Illyriis et aditum praebentibus Romano, si domuisset | |
| proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu | |
| dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus | 5 |
| peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobus | 4.1 |
| milibus leuium armorum et quingentis equitibus pro- | |
| fectus Stuberram uenit. inde frumento conplurium | 5.1 |
| dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum ur- | |
| bium sequi, tertio die ad Uscanam—Penestianae ter- | |
| rae ea maxima urbs est—posuit castra, prius tamen, | 6.1 |
| quam uim admoueret, missis, qui temptarent nunc prae- | |
| fectorum praesidii, nunc oppidanorum animos. erat au- | |
| tem ibi cum iuuentute Illyriorum Romanum <praesi- | |
| dium>. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est | 7.1 |
| adortus et corona eam capere conatus est. cum sine inter- | |
| missione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars | |
| scalas muris, <pars> ignem portis inferrent, sustinebant | |
| tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes | 8.1 |
| erat neque hiemis uim diutius pati Macedonas in aperto | |
| posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, | |
| ut posset morari. ceterum postquam uineas agi turresque | 9.1 |
| excitari uident, uicta pertinacia est. nam praeterquam | |
| quod aduersus uim pares non erant, ne frumenti quidem | |
| aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata | |
| obsidione. itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. | 10.1 |
| Caruilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano | |
| missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque | |
| secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetra- | |
| rent, uitae tantum libertatisque fidem acciperent. pro- | 11.1 |
| missum id benignius est ab rege quam praestitum; exire | |
| enim sua secum efferentibus iussis primum arma, <dein | |
| libertatem> ademit. his urbe egressis et Illyriorum cohors | |
| —quingenti erant—et Uscanenses se urbemque de- | 5 |
| diderunt. |