| Perseus praesidio Uscanae inposito multitudi- | 43.19.1.1 |
| nem omnem deditorum, quae prope numero exercitum | |
| aequabat, Stuberram abducit. ibi Romanis—quat- | 2.1 |
| tuor milia autem hominum erant—praeter principes | |
| in custodiam ciuitatum diuisis, Uscanensibus Illyriis- | |
| que uenditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum | |
| oppidum in potestatem redigendum, et alioqui oppor- | 3.1 |
| tune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius | |
| regnabat. praetereunti frequens castellum, Draudacum | 4.1 |
| nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo | |
| capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum | |
| sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. admoto | 5.1 |
| exercitu omnes extemplo dediderunt sese. <ad> quam spe | |
| celeriorem deditionem erectus postquam animaduertit, | |
| quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella | |
| eodem metu in potestatem redigit. ad perpauca ui opus | 6.1 |
| fuit, cetera uoluntate dedita; et in his recepti mille | |
| et quingenti dispositi per praesidia milites Romani. | |
| magno usui Caruilius Spoletinus erat in conloquiis | 7.1 |
| dicendo nihil in ipsos saeuitum. deinde Oaeneum per- | |
| uentum est, quod sine iusta oppugnatione capi non pot- | |
| erat. et maiore aliquanto, quam cetera, iuuentute et ua- | |
| lidum oppidum moenibus erat, et hinc amnis, Artatus | 8.1 |
| nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cinge- | |
| bat. haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Per- | 9.1 |
| seus circumuallato oppido aggerem a parte superiore du- | |
| cere instituit, cuius altitudine muros superaret. quod | 10.1 |
| opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus | |
| per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et | |
| opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo | |
| uariis casibus absumpta est, et qui supererant, labore | 5 |
| diurno nocturnoque <et> uolneribus inutiles erant. ubi pri- | 11.1 |
| mum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos | |
| Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul | |
| partibus inpetus in urbem est factus. puberes omnes | 12.1 |
| interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam | |
| dedit; praedae alia militum cessere. Stuberram inde | 13.1 |
| uictor reuertens ad Gentium legatos Pleuratum Illy- | |
| rium, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a | |
| Beroea mittit; iis mandat, ut exponerent aestatis eius | 14.1 |
| hiemisque acta sua aduersus Romanos Dardanosque; | |
| adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis | |
| opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum | |
| Macedonibus iungendam. | 5 |