| hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici | 43.20.1.1 |
| solitudines, quas de industria populando Macedones fe- | |
| cerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut | |
| Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem per- | |
| uenerunt. Lissi rex Gentius erat. eo acciti legati, qui | 2.1 |
| mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum | |
| sine effectu tulerunt, uoluntatem sibi non deesse ad bel- | |
| landum cum Romanis; ceterum ad conandum id, quod | |
| uelit, pecuniam maxime deesse. haec Stuberram rettu- | 3.1 |
| lere regi tum maxime captiuos ex Illyrico uendenti. ex- | |
| templo iidem legati, addito Glaucia ex numero custo- | |
| dum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua | |
| una barbarus inops inpelli ad bellum [non] poterat. An- | 4.1 |
| cyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum | |
| reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, | |
| quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit. |