| L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illy- | 43.21.1.1 |
| rico; qui moueri non ausus, cum in iis locis rex esset, | |
| post profectionem demum eius conatus in Penestis Us- | |
| canam recipere, a praesidio, quod ibi Macedonum erat, | |
| cum multis uolneribus repulsus Lychnidum copias re- | 5 |
| duxit. inde post dies paucos M. Trebellium Fregel- | 2.1 |
| lanum cum satis ualida manu <in> Penestas misit ad ob- | |
| sides ab iis urbibus, quae in amicitia cum fide perman- | |
| serant, accipiendos; procedere etiam in Parthinos— | 3.1 |
| ii quoque obsides dare pepigerant—iussit. ab utraque | |
| gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apol- | |
| loniam, Parthinorum Dyrrachium,—tum Epidamni | |
| magis celebre nomen Graecis erat—missi. Ap. Clau- | 4.1 |
| dius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens | |
| Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. | |
| auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum | |
| exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; ne- | 5.1 |
| que operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo | |
| erat, cum ualido praesidio defendente. et Perseus, Eli- | |
| meam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stra- | |
| tum uocantibus Epirotis ducit. Stratus ualidissima | 6.1 |
| tum urbs Aetoliae erat; sita est super Ambracium si- | |
| num prope amnem Inachum. cum decem milibus pedi- | |
| tum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauci- | |
| ores propter angustias uiarum et asperitatem duxit. | 5 |
| tertio die cum peruenisset ad Citium montem, uix trans- | 7.1 |
| gressus propter altitudinem niuis locum quoque castris | |
| aegre inuenit. profectus inde, magis quia manere non | 8.1 |
| poterat, <quam> quod tolerabilis aut uia aut tempestas | |
| esset, cum ingenti uexatione praecipue iumentorum al- | |
| tero die ad templum Iouis, Nicaeum quem uocant, posuit | |
| castra. ad Aratthum inde flumen itinere ingenti | 9.1 |
| emenso retentus altitudine amnis mansit. quo spatio | |
| temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progres- | |
| sus iter obuium Archidamum, principem Aetolorum, | |
| per quem ei Stratus tradebatur, habuit. | 5 |