| principio ueris, quod hiemem eam, qua haec gesta | 44.1.1.1 |
| sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Phi- | |
| lippus consul cum quinque milibus * * * , quod in supple- | |
| mentum legionum secum traiecturus erat, Brundisium | |
| peruenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate | 2.1 |
| adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones | |
| consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Fi- | 3.1 |
| gulus praetor, cui classis prouincia euenerat, Brundisium | |
| uenit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, | |
| tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde con- | 4.1 |
| sul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thes- | |
| saliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum in- | |
| uectus et Creusae relictis nauibus terra et ipse per me- | |
| diam Boeotiam—diei unius expedito iter est—Chal- | 5 |
| cidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Ho- | 5.1 |
| stilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut | |
| nulla re bellica memorabili gesta, ita ad †iunctam mili- | |
| tarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et | |
| sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defen- | 5 |
| sis. audito successoris aduentu cum arma uiros equos | 6.1 |
| cum cura inspexisset, ornato exercitu obuiam uenienti | |
| consuli processit. et primus eorum congressus ex di- | 7.1 |
| gnitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde | |
| gerendis—proconsul enim ad exercitum <mansit>— | 8.1 |
| <summa concordia fuit>. paucis post diebus consul con- | 9.1 |
| tionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei | 10.1 |
| perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post | |
| scelere partum regnum ueneficia, caedes, latrocinio ne- | |
| fando petitum Eumenen, iniurias in populum Roma- | |
| num, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea | 5 |
| omnia quam diis quoque inuisa essent, sensurum in | |
| exitu rerum suarum: fauere enim pietati fideique deos, | 11.1 |
| per quae populus Romanus ad tantum fastigii uenerit. | |
| uires deinde populi Romani, iam terrarum orbem con- | 12.1 |
| plectentis, cum uiribus Macedoniae, exercitus cum exer- | |
| citibus conparauit: quanto maiores Philippi Antiochi- | |
| que opes non maioribus copiis fractas esse? |