huius generis adhortatione accensis militum ani- 44.2.1.1
mis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et
C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta uenit. pla- 2.1
cuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed
mouere extemplo castra atque inde pergere in Mace-
doniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore 3.1
classis quoque inuehatur hostium litoribus. praetore di- 4.1
misso consul menstruum <frumentum> iusso milite secum
ferre profectus decumo post die, quam exercitum ac-
ceperat, castra mouit; et unius diei progressus iter con- 5.1
uocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio ius-
sisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam
potissimum <uiam> peteret, rettulit ad consilium. aliis 6.1
per Pythoum placebat uia, aliis per Cambunios montes,
qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter
Ascuridem paludem. restabat aliquantum uiae commu- 7.1
nis; itaque in id tempus, quo prope diuortium itinerum
castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in 8.1
Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen
statiua habuit ad consulendum rursus, quam potissi-
mum capesseret uiam. per eosdem dies Perseus cum ad- 9.1
propinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset,
ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. in 10.1
iugum Cambuniorum montium—Uolustana ipsi uo-
cant—decem milia leuis armaturae †iuuenum cum
duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super 11.1
Ascuridem paludem erat—Lapathus uocatur locus—,
Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedo-
num praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo 12.1
circa Dium statiua habuit; deinde adeo inops consilii, ut
obtorpuisse uideretur, cum equitibus expeditis litore
nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde
cursu Dium repetens. 5