| interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, | 44.3.1.1 |
| ubi propter Ottolobum dux regius castra <habebat>. prae- | 2.1 |
| mitti tamen quattuor milia armatorum ad loca oppor- | |
| tuna praeoccupanda placuit, qui<bus> praepositi sunt | |
| M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. confestim et | 3.1 |
| uniuersae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et | |
| aspera et confragosa fuit <uia>, ut praemissi expediti | |
| biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto | |
| castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appel- | 5 |
| lant. inde postero die septem milia progressi, tumulo | 4.1 |
| haud procul hostium castris capto, nuntium ad con- | |
| sulem remittunt peruentum ad hostem esse; loco se | |
| tuto et ad omnia opportuno consedisse; [ut] quan- | |
| tum extendere iter posset, consequeretur. sollicito con- | 5.1 |
| suli et propter itineris difficultatem, quod ingressus | |
| erat, et eorum uicem, quos paucos inter media praesi- | |
| dia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem palu- | |
| dem occurrit. addita igitur et ipsi fiducia est, coniunc- | 6.1 |
| tisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissi- | |
| mum ad loci naturam erat, sunt adclinata. non hostium | 7.1 |
| modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, | |
| sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late | |
| patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. quae | 8.1 |
| res accendit militi animos, postquam summam belli ac | |
| regias omnis copias terramque hostilem tam e propin- | |
| quo conspexerunt. itaque cum alacres, protinus duce- | 9.1 |
| ret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus | |
| fessis labore uiae ad quietem datus est. tertio die | 10.1 |
| parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul | |
| ad hostem ducit. |