| Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus | 44.4.1.1 |
| erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, | |
| praeparatis ad certamen animis suorum uenienti agmini | |
| consulis obuius fuit. et Romani expediti ad pugnam | |
| exierant, et hostes leuis armatura erat, promptissimum | 2.1 |
| genus ad lacessendum certamen. congressi igitur ex- | 3.1 |
| templo tela coniecerunt; multa utrimque uolnera teme- | |
| rario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque par- | |
| tis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maio- | 4.1 |
| ribus copiis atque infestius concursum <est; decreuissent- | |
| que de summa> belli, si loci satis ad explicandam aciem | |
| fuisset; <sed> iugum montis in angustum dorsum cunea- | |
| tum uix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. | 5 |
| itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue | 5.1 |
| qui grauium armorum erant, spectatores pugnae sta- | |
| bant; leuis armatura etiam per anfractus iugi procur- | 6.1 |
| rere et ab lateribus cum leui armatura conserere per ini- | |
| qua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die | |
| uolneratis quam interfectis proelium nocte diremp- | |
| tum est. | 5 |
| tertio die egere consilio Romanus imperator; nam | 7.1 |
| neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio | |
| atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis | |
| <in>staret hostis, poterat; nec aliud restabat quam audac- | 8.1 |
| ter commissum pertinaci audacia, quae prudens inter- | |
| dum in exitu est, corrigere. uentum quidem erat eo, ut, | 9.1 |
| si hostem similem antiquis Macedonum regibus ha- | |
| buisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum | |
| ad Dium per litora cum equitibus uagaretur rex et ab | |
| duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnan- | 5 |
| tium audiret, nec auxit copias integros fessis summit- | |
| tendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini | |
| adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis | 10.1 |
| et praegrauis corpore, omnia militaria munera ipse in- | |
| pigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso | 11.1 |
| perseuerauit et Popilio relicto in custodia iugi per inuia | |
| transgressurus praemissis, <qui> repurgarent iter, Atta- | |
| lum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliari- | |
| bus praesidio esse saltum aperientibus iubet; ipse equi- | 12.1 |
| tes impedimentaque prae se habens cum legionibus | |
| agmen cogit. |