principio ueris, quod hiemem eam, qua haec gesta 44.1.1.1
sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Phi-
lippus consul cum quinque milibus * * * , quod in supple-
mentum legionum secum traiecturus erat, Brundisium
peruenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate 2.1
adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones
consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Fi- 3.1
gulus praetor, cui classis prouincia euenerat, Brundisium
uenit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die,
tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde con- 4.1
sul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thes-
saliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum in-
uectus et Creusae relictis nauibus terra et ipse per me-
diam Boeotiam—diei unius expedito iter est—Chal- 5
cidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Ho- 5.1
stilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut
nulla re bellica memorabili gesta, ita ad †iunctam mili-
tarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et
sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defen- 5
sis. audito successoris aduentu cum arma uiros equos 6.1
cum cura inspexisset, ornato exercitu obuiam uenienti
consuli processit. et primus eorum congressus ex di- 7.1
gnitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde
gerendis—proconsul enim ad exercitum <mansit>— 8.1
<summa concordia fuit>. paucis post diebus consul con- 9.1
tionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei 10.1
perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post
scelere partum regnum ueneficia, caedes, latrocinio ne-
fando petitum Eumenen, iniurias in populum Roma-
num, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea 5
omnia quam diis quoque inuisa essent, sensurum in
exitu rerum suarum: fauere enim pietati fideique deos, 11.1
per quae populus Romanus ad tantum fastigii uenerit.
uires deinde populi Romani, iam terrarum orbem con- 12.1
plectentis, cum uiribus Macedoniae, exercitus cum exer-
citibus conparauit: quanto maiores Philippi Antiochi-
que opes non maioribus copiis fractas esse?