| his magno opere laetus consul ab Dio ad Phi- | 44.8.1.1 |
| lan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut | |
| militi frumentum, cuius tarda subuectio erat, diuideret. | |
| ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. | 2.1 |
| nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia | |
| manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii igna- | 3.1 |
| rum, belli quae in dies fortuna nouaret, ut opperienti- | |
| bus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti | |
| non possent. simul enim cessit possessione Dii, excita- | 4.1 |
| uit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, | |
| quae prius culpa amissa forent. audita enim profec- | 5.1 |
| tione consulis regressus Dium, quae disiecta ac uastata | |
| ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas re- | |
| ponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque | |
| milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra | 5 |
| ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro mu- | |
| nimento habiturus. fluit ex ualle Olympi montis, ae- | 6.1 |
| state exiguus, hibernis idem incitatus pluuiis et supra | |
| rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in | |
| mare euoluendo terram praealtas uoragines cauatoque | |
| medio alueo ripas utrimque praecipitis. hoc flumine | 7.1 |
| saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus | |
| aestatis in animo habebat. | |
| inter haec consul a Phila Popilium cum duobus mili- | 8.1 |
| bus armatorum Heracleum mittit. abest a Phila quin- | 9.1 |
| que milia ferme passuum, media regione inter Dium | |
| Tempeque in rupe amni inminente positum. |