Popilius priusquam armatos muris admoueret, 44.9.1.1
misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem
clementiamque Romanorum quam uim experiri mal-
lent. nihil ea consilia mouerunt, quia ignes ad Elpeum 2.1
ex regiis castris apparebant. tum terra marique—et
classis adpulsa ab litore stabat—simul armis, simul
operibus machinisque oppugnari coepti. iuuenes etiam 3.1
quidam Romani ludicro circensi ad usum belli uerso
partem humillimam muri ceperunt. mos erat tum, non- 4.1
dum hac effusione inducta bestiis omnium gentium cir-
cum conplendi, uaria spectaculorum conquirere genera;
nam semel quadrigis, semel desultore misso uix unius
horae tempus utrumque curriculum conplebat. inter 5.1
cetera sexageni ferme iuuenes, interdum plures appa-
ratioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio
ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte
elegantioris [exercitus] quam militaris artis propiorque 5
gladiatorium armorum usum. cum alios decursu edidis- 6.1
sent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita
densatis, stantibus primis, secundis summissioribus,
tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis,
fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem 5
faciebant. hinc quinquaginta ferme pedum spatio 7.1
distantes duo armati procurrebant comminatique inter
se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum
euasissent, nunc uelut propugnantes per oras extremae
testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud 5
secus quam stabili solo persultabant. huic testudo si- 8.1
milis <humil>limae parti muri admota. cum armati su-
perstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio
altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duo-
rum signorum milites transcenderunt. id tantum dissi- 9.1
mile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus
soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent
corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos
tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini 5
iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad
imum labebantur. et consul capto iam Heracleo castra 10.1
eo promouit, tamquam Dium atque inde summoto rege
in Pieriam etiam progressurus. sed hiberna iam prae- 11.1
parans uias commeatibus subuehundis ex Thessalia mu-
niri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque ae-
dificari, ubi deuersari portantes commeatus possent.