| Perseus tandem <a> pauore eo, quo attonitus fuerat, | 44.10.1.1 |
| recepto animo malle imperiis suis non obtempe- | |
| ratum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, | |
| Thessalonicae naualia iusserat incendi. Andronicus | 2.1 |
| Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod | |
| accidit, paenitentiae relinquens locum. incautior Nicias | 3.1 |
| Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat <ad> Pha- | |
| cum; sed in re emendabili uisus lapsus esse, quod per | 4.1 |
| urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor | |
| regi pauoris eius fuit, ut urinatores clam interfici ius- | |
| serit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam | |
| dementis imperii conscius existeret. inter haec C. Mar- | 5.1 |
| cius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus | |
| et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late | |
| uastauit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis | |
| trepidos intra moenia conpulit. iamque ipsi urbi ter- | 6.1 |
| ribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non | |
| uagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed | |
| etiam qui in nauibus erant, saxis tormento emicantibus | |
| percutiebantur. reuocatis igitur in naues militibus omis- | 7.1 |
| saque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. | |
| quindecim milia passuum ea urbs abest, aduersus Pyd- | |
| nam posita, fertilis agro. peruastatis finibus eius le- | 8.1 |
| gentes oram Antigoneam perueniunt. ibi egressi in ter- | |
| ram primo et uastarunt agros passim et aliquantum prae- | |
| dae contulerunt ad naues. dein palatos eos adorti Mace- | 9.1 |
| dones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad | |
| mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non mi- | |
| nus ceperunt. nec aliud quam ultima necessitas, cum | 10.1 |
| recipere se tuto ad naues prohiberentur, animos militum | |
| Romanorum simul desperatione alia salutis simul in- | |
| dignitate inritauit. redintegrata in litore pugna est; | 11.1 |
| adiuuere, qui in nauibus erant. ibi Macedonum ducenti | |
| ferme caesi, par numerus captus. ab Antigonea classis | |
| profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad popu- | |
| landum fecit. finium is ager Cassandrensium erat, longe | 12.1 |
| fertilissimus omnis orae, quam praeteruecti fuerant. ibi | |
| Eumenes rex uiginti tectis nauibus ab Elaea profectus | |
| obuius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naues. |