| hac uirium accessione animus creuit praetori, | 44.11.1.1 |
| ut Cassandream oppugnaret. condita est a Cassandro | 2.1 |
| rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae | |
| Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico | |
| saepta m<ari>. eminet namque in altum lingua, in qua | 3.1 |
| sita est, nec minus quam †inaltus magnitudine Atho | |
| mons excurrit, obuersa in regionem Magnesiae duobus | |
| inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est | |
| nomen, minori Canastraeum. diuisis partibus oppu- | 4.1 |
| gnare adorti. Romanus ad Clitas, quas uocant, muni- | |
| menta, ceruis etiam obiectis, ut uiam intercluderet, a | |
| Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera | |
| parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis | 5.1 |
| in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, | |
| plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nus- | |
| quam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, | |
| monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, | 5 |
| qua ueterem murum, sed simplici laterum ordine struc- | |
| tos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter | 6.1 |
| in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si | |
| muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in | |
| custodiam eius loci propugnatores urbis auertisset. erant | 7.1 |
| in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam | |
| iuuentutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo | |
| milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, | |
| bellicosum utrumque genus. his tuentibus muros, cum | 8.1 |
| subire Romani summa ui niterentur, momento temporis | |
| parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod | |
| si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepis- | |
| sent. hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum | 9.1 |
| est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte | |
| alia in urbem inrupturi. |