| hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi | 44.12.1.1 |
| repentinus clamor uellet. postquam patere urbem ac- | 2.1 |
| cepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, | |
| qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum ua- | |
| lida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Ro- | |
| manosque, qui alii aliunde coibant conuocabanturque, ut | 3.1 |
| signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordi- | |
| natos fugant persecunturque ad fossam, in quam con- | |
| pulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, | |
| omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi | 5 |
| erant, uolnerantur. ita suo ipse conatu perculsus praetor | 4.1 |
| segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni qui- | |
| dem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam | |
| satis procedebat. placuit igitur utrique custodiis fir- | 5.1 |
| matis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti | |
| posset, quoniam uis aperta non processisset, operibus | |
| moenia oppugnare. haec parantibus iis decem regii lembi | 6.1 |
| ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, | |
| cum in salo stantes hostium naues conspexissent, ipsi | |
| obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime | |
| litus tenentes, intrarunt urbem. huius noui praesidii | 7.1 |
| fama absistere oppugnatione simul Romanos regem- | |
| que coegit. circumuecti promunturium ad Toronen clas- | |
| sem appulerunt. eam quoque oppugnare adorti, ubi ua- | 8.1 |
| lida defendi manu animaduerterunt, inrito incepto De- | |
| metriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta | |
| moenia armatis uidissent, praeteruecti ad Iolcon clas- | |
| sem appulerunt, inde agro uastato Demetriadem quo- | 5 |
| que adgressuri. |