dum bellum in Macedonia geritur, legati Trans- 44.14.1.1
alpini ab regulo Gallorum—Balanus ipsius traditur
nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur—Romam
uenerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia.
gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis au- 2.1
reus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus
phaleratus armaque equestria. secundum Gallos Pam- 3.1
phylii legati coronam auream ex uiginti milibus Philip-
peorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis,
ut id donum in cella Iouis optimi maximi ponere et
sacrificare in Capitolio liceret, permissum; benigne- 4.1
que amicitiam renouare uolentibus legatis responsum
et binum milium aeris singulis missum munus. tum 5.1
ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem <re>
longe aliter disserentes legati auditi sunt. utraque le- 6.1
gatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Pru-
siae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et
ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum
foret, staturum; ceterum cum ad se a Perseo legati ue- 7.1
nissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum
deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent
inducere in animum, ut finiant iras, se quoque ingratia
reconciliatae pacis ponerent. haec regii legati. Rhodii 8.1
superbe commemoratis <meritis suis> erga populum Ro-
manum et paene uictoriae, utique de Antiocho rege,
maiore parte ad se uindicata, adiecerunt: cum pax in- 9.1
ter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum
rege Perseo coeptam; eam se inuitos, nullo eius in se
merito, quoniam ita Romanis uisum sit in societatem se
belli trahere, interrupisse. tertium se annum multa eius 10.1
incommoda belli sentire mari intercluso; inopem in-
sulam esse nec, nisi maritimis iuuetur commeatibus,
colendam. itaque cum id ultra pati non possent, legatos 11.1
alios ad Persea in Macedoniam misisse, qui ei denun-
tiarent Rhodiis placere pacem eum conponere cum Ro-
manis; se Romam eadem nuntiatum missos. per quos 12.1
stetisset, quo minus belli finis fieret, aduersus eos quid
sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse. <ne> 13.1
nunc quidem haec sine indignatione legi audiriue posse
certum habeo; inde existimari potest, qui habitus ani-
morum audientibus ea patribus fuerit.