| Claudius nihil responsum auctor est, tantum se- | 44.15.1.1 |
| natus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos | |
| esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad | |
| utramque gentem [sciret indicatum] mitti; qua audita | 2.1 |
| re principem legationis, cuius magniloquentiam uix | |
| curia paulo ante ceperat, corruisse. alii responsum esse | 3.1 |
| tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud | |
| uanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Per- | |
| seo rege aduersus rem publicam suam occulta consilia | |
| inisse, et, <si> id ante dubium fuisset, legatorum paulo | 4.1 |
| ante uerba ad certum redegisse, et plerumque ipsam | |
| se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere. Rho- | 5.1 |
| dios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; | |
| Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos | |
| esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habitu- | |
| ros. itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de | 6.1 |
| Macedonia deportentur, uisuros esse, quid sibi facien- | |
| dum sit? quid Rhodii uisuri sint, ipsos scire. populum | 7.1 |
| certe Romanum deuicto Perseo, quod prope diem spe- | |
| rent fore, uisurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello | |
| ciuitatis gratiam dignam referat. munus tamen legatis | 8.1 |
| in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non | |
| acceperunt. |