| litterae deinde <re> citatae Q. Marcii consulis | 44.16.1.1 |
| sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam | |
| transisset: ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos | 2.1 |
| in hiemem habere et ab Epirotis uiginti milia modium | |
| tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pe- | |
| cunia Romae legatis eorum curaretur. uestimenta militi- | 3.1 |
| bus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus | |
| esse, maxime Numidi<cis>, nec sibi in his locis ullam co- | |
| piam esse. senatus consultum, ut ea omnia ex litteris | 4.1 |
| consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex | |
| milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos de- | |
| portanda in Macedoniam praebendaque arbitratu con- | |
| sulis locauit et legatis Epirotarum pecuniam pro fru- | 5 |
| mento soluit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem | |
| Macedonem, in senatum introduxit. is pacis semper auc- | 5.1 |
| tor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus | |
| institutum usque ad ultimum uitae diem seruarat co- | |
| tidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, | |
| ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. | 5 |
| postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtra- | 6.1 |
| here sese per alias atque alias <causas>, ne interesset iis, | |
| quae non probabat, coepit; postremo, cum suspectum | |
| se esse cerneret et proditionis interdum crimine insi- | |
| mulari, ad Romanos transfugit <et> magno usui consuli | 5 |
| fuit. ea introductus in curiam cum memorasset, sena- | 7.1 |
| tus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, | |
| lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Ro- | |
| mani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi. | |
| uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum. cen- | 8.1 |
| sum idibus Decembribus seuerius quam ante habuerunt: | |
| multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus | |
| plebis eos uiolenter accusarat; tribu quoque is motus et | |
| aerarius factus. ad opera publica facienda cum eis di- | 9.1 |
| midium ex uectigalibus eius anni attributum ex senatus | |
| consulto a quaestoribus esset, Ti. Sempronius ex ea pe- | 10.1 |
| cunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone | |
| Ueteres ad Uortumni signum lanienasque et tabernas | |
| coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam | 11.1 |
| curauit, quae postea Sempronia appellata est. |