| iam in exitu annus erat, et propter Mace- | 44.17.1.1 |
| donici maxime belli curam in sermonibus homines ha- | |
| bebant, quos in annum consules ad finiendum tandem | |
| id bellum crearent. itaque senatus consultum factum | 2.1 |
| est, ut Cn. Seruilius primo quoque tempore ad comitia | |
| habenda ueniret. senatus consultum Sulpicius praetor | 3.1 |
| ad consulem <misit, litterasque allatas a consule> post pau- | |
| cos dies recitauit, quibus <in> ante diem * * <comitia edixit: | |
| se ante eum diem> in urbem uenturum. et consul ma- | |
| turauit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt per- | 5 |
| fecta. consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto | 4.1 |
| decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Li- | |
| cinius Crassus. praetores postero die facti Cn. <Baebius> | 5.1 |
| Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octauius, P. Fon- | |
| teius Balbus, M. Aebutius Helua, C. Papirius Carbo. | |
| omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimula- | 6.1 |
| bat cura. itaque designatos extemplo sortiri placuit pro- | 7.1 |
| uincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique prae- | |
| tori classis euenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent | |
| pararentque, quae bello usui forent, senatumque con- | |
| sulerent, si qua <de> re consulto opus esset. Latinas, ubi | 8.1 |
| magistratum inissent, quod per religiones posset, primo | |
| quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui | |
| eundum in Macedoniam esset, teneret. his decretis, con- | 9.1 |
| sulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas | |
| iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et | |
| Sardinia prouinciae nominatae sunt. consulum Ae- | 10.1 |
| milio Macedonia, Licinio Italia euenit. praetores Cn. | |
| Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo se- | |
| natus censuisset, Cn. Octauius classem, P. Fonteius Hi- | |
| spaniam, <M. Aebutius Siciliam,> C. Papirius Sardiniam | 5 |
| est sortitus. |