extemplo apparuit omnibus non segniter 44.18.1.1
id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod
†aliis uir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea
sola, quae ad id bellum pertinerent, animo agitabat.
iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Mace- 2.1
doniam mitterent ad exercitus uisendos classemque et
conperta referenda, quid aut terrestribus aut naualibus
copiis opus esset; praeterea ut explorarent copias re- 3.1
gias, quantum possent, qua prouincia nostra, qua ho-
stium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent,
an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca
peruenissent; qui fideles nobis socii, qui dubii suspen- 4.1
saeque ex fortuna fidei, qui certi hostes uiderentur;
quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere,
unde nauibus subportarentur; quid ea aestate terra
marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa 5
in futurum consilia capi posse. senatus Cn. Seruilio 5.1
consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos
L. Aemilio uideretur, legaret. legati biduo post profecti
Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerua, L. Bae-
bius. 5
bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, 6.1
<semel> in Romano agro, semel in Ueienti. bis nouemdiale
sacrum factum est. sacerdotes eo anno mortui sunt P. 7.1
Quinctilius Uarus flamen Martialis et M. Claudius
Marcellus decemuir; in cuius locum Cn. Octauius suf-
fectus. et iam magnificentia crescente notatum est ludis 8.1
circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli
aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadra-
ginta ursos et elephantos lusisse.