| L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idi- | 44.19.1.1 |
| bus Martiis, principio insequentis anni, cum in expec- | |
| tatione patres fuissent, maxime quidnam consul de | |
| Macedonia, cuius ea prouincia esset, referret, nihil se | |
| habere Paulus, quod referret, nondum <cum> legati redis- | 5 |
| sent, dixit. ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex | 2.1 |
| cursu Dyrrachium reiectos. cognitis mox, quae nosci | 3.1 |
| prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos | |
| dies. et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus | 4.1 |
| Apriles Latinis esse constitutam diem. sacrificio rite | |
| perfecto et se et Cn. Octauium, simul senatus censuisset, | |
| exituros esse. C. Licinio collegae suo fore curae se ab- | 5.1 |
| sente, ut, si qua parari mittique ad id bellum opus sit, | |
| parentur mittanturque. interea legationes exterarum na- | |
| tionum audiri posse. primi Alexandrini legati ab Ptole- | 6.1 |
| maeo <et Cleo>patra regibus uocati sunt. sordidati, barba | 7.1 |
| et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam | |
| procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. | |
| Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per ho- | 8.1 |
| nestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, | |
| bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam | |
| tenebat, gerens et ad Pelusium nauali proelio <superior> | 9.1 |
| fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto trans- | |
| gressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream ter- | |
| rebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulen- | |
| tissimo, uidebatur. ea legati querentes orabant senatum, | 10.1 |
| ut opem regno regibusque amicis impigre ferrent. ea | 11.1 |
| merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes | |
| reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, | |
| qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus | |
| bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexan- | 5 |
| dreae abducturusque exercitum in Syriam esset. quod | 12.1 |
| si cunctentur facere, breui extorres regno Ptolemaeum | |
| et Cleopatram Romam uenturos, cum pudore quodam | |
| populi Romani, quod nullam opem in ultimo discri- | |
| mine fortunarum tulissent. moti patres precibus | 13.1 |
| Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. | |
| Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter | |
| reges bellum miserunt. prius Antiochum, dein Ptole- | 14.1 |
| maeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per | |
| utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio ha- | |
| bituros esse. |