| his intra triduum simul cum legatis Alexan- | 44.20.1.1 |
| drinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ul- | |
| timis adeo expectati uenerunt, ut, nisi uesper esset, ex- | |
| templo senatum uocaturi consules fuerint. postero die | 2.1 |
| senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant maiore | |
| periculo quam emolumento exercitum per inuios saltus | |
| in Macedoniam inductum. Pieriam, quo processisset, | 3.1 |
| regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut | |
| flumine Elpeo interiecto arceantur. neque regem pu- | |
| gnandi potestatem facere, nec nostris uim ad cogendum | |
| esse. hiemem etiam insuper rebus gerendis interuenisse. | 4.1 |
| in otio militem ali, nec plus quam VI<dierum> frumentum | |
| habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse. | |
| si Ap. Claudio circa Lychnidum satis ualidus exerci- | 5.1 |
| tus foret, potuisse eum ancipiti bello distinere regem: | |
| nunc et Appium, et <quod> cum eo praesidii sit, in summo | |
| periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mit- | |
| tatur, aut illi inde deducantur. ad classem se ex castris | 6.1 |
| profectos sociorum naualium partem morbo audisse ab- | |
| sumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos | |
| suas abisse, et homines nauibus deesse; qui sint, neque | |
| stipendium accepisse neque uestimenta habere. Eu- | 7.1 |
| menen classemque eius, tamquam uento adlatas naues, | |
| sine causa et uenisse et abisse; nec animum eius regis | |
| constare satis uisum. sicut omnia de Eumene dubia, <ita> | |
| Attali egregie constantem fidem nuntiabant. | 5 |