legatis auditis tunc de bello referre sese L. Ae- 44.21.1.1
milius dixit. senatus decreuit, ut in octo legiones parem 2.1
numerum tribunorum consules et populus crearent; cre-
ari autem neminem eo anno placere, nisi qui honorem
gessisset. tum ex omnibus tribunis militum uti L. Ae- 3.1
milius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum
uelit, eligat, et ut sollemni Latinarum perfecto L. Ae-
milius consul, Cn. Octauius praetor, cui classis obti-
gisset, in prouinciam proficiscantur. additus est his 4.1
tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iuris-
dictio erat; eum in prouinciam Illyricum circa Lychn-
idum Ap. Claudio succedere placuit. dilectus cura C. 5.1
Licinio consuli inposita. is septem milia ciuium Ro-
manorum et equites ducentos scribere iussus et sociis 6.1
nominis Latini septem milia peditum imperare, qua-
dringentos equites, et Cn. Seruilio Galliam obtinenti 7.1
prouinciam litteras mittere, ut sescentos equites con-
scriberet. hunc exercitum ad collegam primo quoque 8.1
tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in
ea prouincia plus quam duas legiones esse; eas re-
pleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equi-
tes; ceteros pedites <equites>que in praesidiis disponi. qui 9.1
eorum idonei ad militandum non essent, dimitti. decem
praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti
equites. id praesidii additum Anicio praeter duas le- 10.1
giones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina
milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites.
et in classem quinque milia naualium socium sunt
scripta. Licinius consul duabus legionibus obtinere pro- 11.1
uinciam iussus; eo addere sociorum decem milia pedi-
tum et sescentos equites.