| senatus consultis perfectis L. Aemilius con- | 44.22.1.1 |
| sul e curia in contionem processit orationemque talem | |
| <habuit>: 'animaduertisse uideor, Quirites, maiorem mihi | 2.1 |
| sortito Macedoniam prouinciam gratulationem factam, | |
| quam cum aut consul sum renuntiatus, aut quo die | |
| magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia | 3.1 |
| bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis di- | |
| gnum maiestate populi Romani exitum per me inponi | |
| posse. deos quoque huic fauisse sorti spero eosdemque | |
| in rebus gerendis adfuturos esse. haec partim ominari, | 4.1 |
| partim sperare possum; illud adfirmare pro certo au- | |
| deo, me omni ope adnisurum esse, <ne> frustra uos hanc | |
| spem de me conceperitis. quae ad bellum opus sunt et | 5.1 |
| senatus decreuit, et, quoniam extemplo proficisci placet | |
| neque ego in mora sum, C. Licinius collega, uir egregius, | |
| aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset. | |
| uos quae scripsero senatui ac uobis, <iis modo credite | 6.1 |
| et cauete ru>mores credulitate uestra alatis, quorum auc- | |
| tor nemo extabit. nam nunc quidem, quod uulgo fieri, | 7.1 |
| hoc praecipue bello, animaduerti, nemo tam famae con- | |
| temptor est, cuius non debilitari animus possit. in om- | 8.1 |
| nibus circulis atque etiam, si dis placet, in conuiuiis | |
| sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra | |
| locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, | |
| quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea | 5 |
| ponenda, qua terra, mari subuehantur commeatus, | |
| quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse | |
| sit melius. nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, | 9.1 |
| quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, con- | |
| sulem ueluti dicta die accusant. haec magna impedi- | 10.1 |
| menta res gerentibus <sunt:> neque enim omnes tam firmi | |
| et constantis animi contra aduersum rumorem esse pos- | |
| sunt, <quam> Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui | |
| per uanitatem populi maluit, quam secunda fama male | 5 |
| rem publicam gerere. non sum is, Quirites, qui non | 11.1 |
| existumem admonendos duces esse: immo eum, qui de | |
| sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis | |
| quam sapientem. quid ergo est? primum a prudentibus | 12.1 |
| et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi im- | |
| peratores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis | |
| <rebus, qui> loca, qui hostem, qui temporum opportuni- | |
| tatem uident, qui in eodem uelut nauigio participes | 5 |
| sunt periculi. itaque si quis est, qui, quod e re publica | 13.1 |
| sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, | |
| confidat, is ne deneget operam rei publicae et in Mace- | |
| doniam mecum ueniat. naue, equo, tabernaculo, uiatico | |
| etiam a me iuuabitur; si quem id facere piget <et> otium | 14.1 |
| urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gu- | |
| bernauerit. sermonum satis ipsa praebet urbs; <iis> lo- | 15.1 |
| quacitatem suam contineat: nos castrensibus consiliis | |
| contentos futuros esse sciat.' ab hoc contione, Latinis, | 16.1 |
| quae pridie kal. Apriles fuerunt, in monte sacrificio | |
| rite perpetrato protinus inde et consul et praetor Cn. Oc- | |
| tauius in Macedoniam profecti sunt. traditum memoriae | 17.1 |
| est maiore quam solita frequentia prosequentium con- | |
| sulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse ho- | |
| mines, finem esse Macedonico bello maturumque redi- | |
| tum cum egregio triumpho consulis fore. | 5 |