| dum haec in Italia geruntur, Perseus quod | 44.23.1.1 |
| iam inchoatum perficere, quia inpensa pecuniae faci- | |
| enda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illy- | |
| riorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse | 2.1 |
| saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli ani- | |
| maduertit, non ultra differendum ratus, cum <per> Hip- | |
| piam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita | |
| ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit | 5 |
| ex fidissimis amicis ad ea perficienda. Meteone La- | 3.1 |
| beatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi | |
| et iusiurandum ab rege et obsides accepit. missus et a | |
| Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a | |
| Perseo obsidesque exigeret. cum eodem ad pecuniam | 4.1 |
| accipiendam missi sunt; et auctore Pantaucho, qui Rho- | |
| dum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et Morcus | |
| destinantur. quibus ita mandatum, ut iureiurando ob- | 5.1 |
| sidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum pro- | |
| ficiscerentur: duorum simul regum nomine incitari | |
| Rhodios ad bellum Romanum posse. adiunctam ciui- | 6.1 |
| tatem, penes quam unam tum rei naualis gloria esset, nec | |
| terra nec mari spem relicturam Romanis. uenientibus | 7.1 |
| Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni | |
| equitatu profectus ad Dium occurrit. ibi ea, quae con- | 8.1 |
| uenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos ad- | |
| esse foederi sanciendo cum Gentio societatis uolebat rex, | |
| aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam. | |
| et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pel- | 9.1 |
| lam ad thensauros regios missis, qui pecuniam accipe- | |
| rent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessaloni- | |
| cae conscendere iussi. ibi Metrodorus erat, qui nuper | 10.1 |
| ab Rhodo uenerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, | |
| principibus ciuitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos | |
| ad bellum esse. is princeps iunctae cum Illyriis le- | |
| gationis datus est. | 5 |