| eodem tempore et ad Eumenen et ad Anti- | 44.24.1.1 |
| ochum communia mandata, quae subicere condicio re- | |
| rum poterat: natura inimica inter se esse liberam ciui- | |
| tatem et regem. singulos populum Romanum adgredi | 2.1 |
| et, quod indignum sit, regum uiribus reges oppugnare. | |
| Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiu- | 3.1 |
| uante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, | |
| Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et | |
| Prusian armatos esse. si Macedoniae regnum sublatum | 4.1 |
| foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub | |
| specie liberandi ciuitates suam fecerint, deinde Syriam. | |
| iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum | 5.1 |
| uictorem ab Aegypto, praemio belli, arceri. haec cogitan- | 6.1 |
| tem prouidere iubebat, ut aut ad pacem secum facien- | |
| dam conpelleret Romanos aut perseuerantes in bello | |
| iniusto communes duceret omnium regum hostes. ad | 7.1 |
| Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per | |
| speciem captiuorum redimendorum missus legatus erat; | |
| <re> uera occultiora quaedam agebantur, quae in praesen- | |
| tia inuisum quidem et suspectum Romanis Eumenen | 5 |
| falsis grauioribus<que criminibus onerarunt;> proditor | 8.1 |
| enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges cap- | |
| tantes fraude et auaritia certant. Cydas erat Cretensis, | 9.1 |
| ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim cum | |
| Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, | |
| inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate | |
| quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub | 5 |
| ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat. Herophon quo- | 10.1 |
| que, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen | |
| iam ante legationibus functus erat. quae conloquia oc- | 11.1 |
| culta et legationes infames quidem erant, sed, quid ac- | |
| tum esset quidue inter reges conuenisset, ignorabatur. | |
| res autem ita sese habuit. |