| Eumenes neque fauit uictoriae Persei, neque | 44.25.1.1 |
| bello eam iuuare <in> animo habuit, non tam quia paternae | |
| inter eos inimicitiae erant, quam ipsorum odiis inter | |
| se accensae: non ea regum aemulatio, ut aequo animo | 2.1 |
| Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta | |
| Romanis uictis eum manebat, Eumenes uisurus fuerit. | |
| cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo | 3.1 |
| spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior ad- | |
| moueretur terror, nihil neque agere aliud neque cogi- | |
| tare; Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ip- | 4.1 |
| sorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere | |
| a finiendo tam incommodo ac difficili bello. hac utrius- | 5.1 |
| que partis uoluntate explorata, quod fieri etiam sua | |
| sponte taedio ualidioris, metu infirmioris credebat posse, | |
| in eo suam operam uenditare conciliandae gratia pacis | |
| cupiit. nam modo ne iuuaret bello Romanos terra mari- | 6.1 |
| que, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur | |
| mercedem: ne bello interesset, mille <talenta, ut pacem | |
| conciliaret, mille> et quingenta. in utrumque non fidem | 7.1 |
| modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostende- | |
| bat. Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat co- | 8.1 |
| gente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione | |
| agebat, conueneratque, ut accepti Cretam mitterentur. | |
| ubi ad pecuniae mentionem uentum erat, ibi haesitabat; | 9.1 |
| et utique alteram [in] tanti nominis regibus turpem ac | |
| sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse | |
| aiebat; in spem Romanae pacis non recusare inpensam, | 10.1 |
| sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samo- | |
| thracae in templo depositurum. ea insula cum ipsius | 11.1 |
| dicionis esset, uidere Eumenes nihil interesse, <ibi> an | |
| Pellae pecunia esset; id agere, ut partem aliquam prae- | |
| sentem ferret. ita nequiquam inter se captati nihil prae- | 12.1 |
| ter infamiam mouerunt. |