| nec haec tantum Persei per auaritiam est | 44.26.1.1 |
| dimissa res, cum pecunia soluta aut pacem habere per | |
| Eumenen, quae uel parte regni redimenda esset, aut de- | |
| ceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes | |
| merito ei Romanos posset facere; sed et ante Genti | 2.1 |
| regis parata societas et tum Gallorum effusorum per | |
| Illyricum ingens oblatum <auxilium> auaritia dimissum | |
| est. ueniebant decem milia equitum, par numerus peditum | 3.1 |
| et ipsorum iungentium cursum equis et in uicem prolap- | |
| sorum equitum uacuos capientium ad pugnam equos. hi | 4.1 |
| pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, | |
| mille dux eorum. uenientibus his Perseus ab Elpeo ex | 5.1 |
| castris profectus obuiam cum dimidia copiarum parte | |
| denuntiare per uicos urbesque, quae uiae propinquae | |
| sunt, coepit, ut commeatus expedirent, frumenti, uini, | |
| pecorum ut copia esset. ipse equos phalerasque et sa- | 6.1 |
| gula donum principibus ferre et paruom auri, quod inter | |
| paucos diuideret, multitudinem credens trahi spe posse. | |
| ad Almanam urbem peruenit et in ripa fluminis Axi | 7.1 |
| posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus | |
| Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. eo | 8.1 |
| mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet | |
| multitudinem Gallorum ad Bylazora—Paeoniae is | |
| locus est—castra mouere, principes ad se uenire fre- | |
| quentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine | 5 |
| et castris regis aberant. haec mandata ad eos cum per- | 9.1 |
| tulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium | |
| praeparatam cura regis copiam ituri forent quibusque | |
| muneribus principes aduenientes uestis, argenti equo- | |
| rumque excepturus rex esset, de his quidem se coram | 5 |
| cognituros respondent, illud, quod praesens pepigissent, | 10.1 |
| interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites | |
| equitesque diuidendum esset, secum aduexisset. cum | 11.1 |
| ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, | |
| 'abi, renuntia ergo' inquit 'regi, nisi aurum obsides- | |
| que accepissent, nusquam inde Gallos longius uesti- | |
| gium moturos.' haec relata regi cum esset, aduocato | 12.1 |
| consilio cum, quid omnes suasuri essent, appareret, ipse | |
| pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia | |
| et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cla- | |
| dibus experta: periculosum esse tantam multitudinem | 13.1 |
| in Macedoniam accipere, <ne> grauiores eos socios habeant | |
| quam hostes Romanos. quinque milia equitum satis | 14.1 |
| esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multi- | |
| tudinem ipsi non timeant. |