| apparebat omnibus mercedem timeri nec | 44.27.1.1 |
| quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo au- | |
| deret, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque mi- | |
| lium equitum opera tantum uti regem, non tenere multi- | |
| tudinem aliam. quod ubi audiuere barbari, ceterorum | 2.1 |
| quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos | |
| sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis | |
| quinque milibus, quod conuenisset, numeraret? cum ad- | 3.1 |
| uersus id quoque misceri ambages cerneret, inuiolato | |
| fallaci nuntio, quod uix sperauerat ipse posse contingere, | |
| retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua uicina | |
| erat uiae, redierunt. quae manus, quieto sedente rege | 4.1 |
| ad Elpeum aduersus Romanos, <per> Perrhaebiae saltum | |
| in Thessaliam traducta non agros tantum nudare popu- | |
| lando potuit, ne quos inde Romani commeatus expec- | |
| tarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum | 5.1 |
| Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent. | |
| ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quan- | 6.1 |
| do neque manere amissa Thessalia, unde exercitus | |
| alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex aduerso | |
| castra Macedonum <essent. hoc amisso auxilio Perseus | 7.1 |
| animos Macedonum,> qui ea pependerant spe, haud me- | |
| diocriter debilitauit. eadem auaritia Gentium regem | 8.1 |
| sibi alienauit. nam cum trecenta talenta Pellae missis | |
| a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus | |
| <est;> inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque | 9.1 |
| praesentia dari regi iussit; reliquam pecuniam signa- | |
| tam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, par- | |
| uis itineribus ueherent, dein cum ad finem Macedo- | 10.1 |
| niae uentum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se | |
| opperirentur. Gentius exigua parte pecuniae accepta | 11.1 |
| cum adsidue <a> Pantaucho ad lacessendos hostili facto | |
| Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium | |
| legatos, qui tum forte ad eum uenerant, in custodiam | |
| coniecit. hoc audito Perseus contraxisse eum necessita- | 12.1 |
| tem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad reuo- | |
| candum, qui pecuniam portabat, misit, uelut nihil | |
| aliud agens, quam ut quanta maxima posset praeda ex | |
| se uicto Romanis reseruaretur. et ab Eumene Hero- | 13.1 |
| phon ignotis, quae occulte acta erant, redit. de cap- | |
| tiuis actum esse et ipsi euolgauerant et Eumenes con- | |
| sulem uitandae suspicionis causa certiorem fecit. |