| Perseus post reditum ab Eumene Hero- | 44.28.1.1 |
| phontis spe deiectus Antenorem et Callippum prae- | |
| fectos classis cum quadraginta lembis—adiectae ad | |
| hunc numerum quinque pristes erant—Tenedum | |
| mittit, ut inde sparsas per Cycladas insulas naues, | 2.1 |
| Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur. Cas- | 3.1 |
| sandreae deductae naues in portus primum, qui sub | |
| Atho monte sunt, <in>de Tenedum placido mari cum | |
| traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naues | |
| Eudamumque, praefectum earum, inuiolatos atque | 5 |
| etiam benigne appellatos dimiserunt. cognito deinde | 4.1 |
| in latere altero quinquaginta onerarias suarum stan- | |
| tibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius | |
| praeerat, inclusas esse, circumuectus propere ac sum- | 5.1 |
| motis terrore hostium nauibus, onerarias datis, qui pro- | |
| sequerentur, decem lembis in Macedoniam mittit, ita | |
| ut in tutum prosecuti redirent Tenedum. nono post | 6.1 |
| die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt. inde | |
| Subota—insula est interiecta Elaeae et Chio—trai- | |
| ciunt. forte postero die, quam Subota classis tenuit, | 7.1 |
| quinque et triginta naues, quas hippagogus uocant, ab | |
| Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas | |
| promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in | |
| Macedoniam possent. Attalo ab Eumene mittebantur. | 5 |
| has naues per altum ferri cum ex specula signum datum | 8.1 |
| Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum | |
| promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, | |
| iis occurrit. nihil minus credere praefecti Eumenis, | 9.1 |
| quam Macedonum classem in illo uagari mari: nunc | |
| Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab | |
| Attalo ex castris Romanis Pergamum petere. sed cum | 10.1 |
| iam adpropinquantium forma lemborum haud dubia | |
| esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae | |
| hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepi- | |
| datio est. cum resistendi spes nulla esset inhabilique | 11.1 |
| nauium genere et Gallis uix quietem ferentibus in mari, | |
| pars eorum, qui propiores continentis litori erant, in | 12.1 |
| Erythraeam enarunt, pars uelis datis ad Chium naues | |
| eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant. | |
| sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum | 13.1 |
| exposuissent armatos, partim in uia fugientes Gallos | |
| adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam ex- | |
| clusos. clauserant enim Chii portas ignari, qui fuge- | |
| rent aut sequerentur. octingenti ferme Gallorum occisi, | 14.1 |
| ducenti uiui capti; equi pars in mari fractis nauibus ab- | |
| sumpti, parti neruos succiderunt in litore Macedones. | |
| uiginti eximiae equos formae cum captiuis eosdem de- | 15.1 |
| cem lembos, quos ante miserat, Antenor deuehere Thes- | |
| salonicam iussit et primo quoque tempore ad classem | |
| reuerti; Phanis se eos expectaturum. triduum ferme | |
| classis ad urbem <stetit>. Phanas inde progressi sunt et | 16.1 |
| spe celerius regressis decem lembis euecti Aegaeo mari | |
| Delum traiecerunt. |