| dum haec geruntur, legati Romani, C. Po- | 44.29.1.1 |
| pilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide pro- | |
| fecti tribus quinqueremibus Delum cum uenissent, lem- | |
| bos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eume- | |
| nis quinqueremis inuenerunt. sanctitas templi insulae- | 2.1 |
| que inuiolatos praestabat omnes. itaque permixti Ro- | |
| manique et Macedones et Eumenis nauales socii [et] in | |
| templo indutias religione loci praebente uersabantur. | |
| Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri | 3.1 |
| onerarias naues ex speculis significatum foret, parte | 4.1 |
| lemborum ipse insequens, parte per Cyclades dis- | |
| posita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, | |
| omnes aut supprimebat aut spoliabat naues. qui- | |
| bus poterat Popilius <aut suis> aut Eumenis naui- | 5 |
| bus succurrebat; sed <e>uecti nocte binis aut ternis | 5.1 |
| plerumque lembis Macedones fallebant. per id fere | 6.1 |
| tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum | |
| uenerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum | |
| modo aduentus passim per Cycladas atque Aegaeum ua- | |
| gantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei | 5 |
| Gentique et fama cum magno numero peditum equitum- | |
| que uenientium Gallorum. et iam cum accessissent | 7.1 |
| animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, | |
| non benigne modo responsum regibus est, <sed> palam | |
| pronuntiatum bello finem se auctoritate sua inposi- | |
| turos esse; itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent | 8.1 |
| animos ad pacem accipiendam. |