| iam ueris principium erat nouique duces in | 44.30.1.1 |
| prouincias uenerant, consul Aemilius in Macedoniam, | |
| Octauius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui | |
| bellandum aduersus Gentium <erat. Gentius> patre Pleu- | 2.1 |
| rato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fra- | |
| tres duos, Platorem utroque parente, Carauantium matre | |
| eadem natum, habuit. hoc propter ignobilitatem pater- | 3.1 |
| nam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos | |
| eius, Ettritum et Epicadum, impigros uiros, quo tu- | |
| tius regnaret. fama fuit Monuni, Dardanorum princi- | 4.1 |
| pis, filiam Etutam pacto fratri eum inuidisse, tam- | |
| quam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gen- | |
| tem; et simillimum id uero fecit ducta ea uirgo Pla- | |
| tore interfecto. grauis deinde dempto <a> fratre metu | 5.1 |
| popularibus esse coepit; et uiolentiam insitam ingenio | |
| intemperantia uini accendebat. ceterum, sicut ante dic- | 6.1 |
| tum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis | |
| copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt. | |
| inde fratre in Cauiorum gentem ui aut terrore subigen- | 7.1 |
| dam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus | |
| misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab | |
| Lisso ducit. socii erant Romanorum; itaque per prae- | 8.1 |
| missos nuntios prius temptati obsidionem pati quam de- | |
| dere sese maluerunt. Carauantium in Cauiis Durnium | 9.1 |
| oppidum aduenientem benigne accepit; Carauandis, | |
| altera urbs, exclusit; et agros eorum <cum> effuse uasta- | |
| ret, aliquot palati milites agrestium concursu inter- | |
| fecti sunt. iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum | 10.1 |
| exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium | |
| et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa | |
| Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter | 11.1 |
| Persea et Gentium et legatorum uiolatorum iniuria | |
| accensus, bellum haud dubie aduersus eum gesturus. | |
| Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae | 12.1 |
| in Illyrico gererentur, praemissisque ad Appium litte- | |
| ris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in | |
| castra uenit et ad ea, quae habebat, auxilia <e> Parthino- | 13.1 |
| rum iuuentute <adiunctis> duobus milibus peditum et | |
| equitibus ducentis—peditibus Epicadus, equitibus | |
| Algalsus praeerat—parabat ducere in Illyricum, maxi- | |
| me ut Bassanitas solueret obsidione. tenuit impetum | 5 |
| eius fama lemborum uastantium maritimam oram. octo- | 14.1 |
| ginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad | |
| Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos. | |
| tum classis ad * * * * * to eo tradiderunt se. | 15.1 |