| deinceps et urbes regionis eius idem facie- | 44.31.1.1 |
| bant, adiuuante inclinationem animorum clementia <in> | |
| omnis et iustitia praetoris Romani. ad Scodram inde | 2.1 |
| uentum est, quod belli caput erat, non eo solum, quod | |
| Gentius eam sibi ceperat uelut regni totius arcem, sed | |
| etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et | |
| difficilis aditu. duo cingunt eam flumina, Clausal a | 3.1 |
| latere urbis, quod in orientem patet, praefluens, Bar- | |
| banna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. | |
| hi duo amnes confluentes incidunt †Oriundi flumini, | 4.1 |
| quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum | |
| aquis, mari Hadriatico infertur. mons Scordus, longe | 5.1 |
| altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiec- | |
| tam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. | |
| quamquam munitum situ naturali oppidum erat gens- | 6.1 |
| que id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen prae- | |
| tor Romanus, quia prima successerant prospere, for- | |
| tunam totius rei principia secuturam esse ratus et repen- | |
| tinum ualiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia | 5 |
| succedit. quod si clausis portis muros portarumque | 7.1 |
| turris dispositi armati defendissent, uano cum in- | |
| cepto moenibus pepulissent Romanos: nunc porta | 8.1 |
| egressi proelium loco aequo maiore animo commise- | |
| runt quam sustinuerunt. pulsi enim et fuga conglobati, | 9.1 |
| cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, | |
| tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad | |
| praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, prin- | |
| cipes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare | 5 |
| de statu rerum suarum posset. triduo in hoc dato, cum | 10.1 |
| castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abes- | |
| sent, nauem conscendit et flumine Barbanna nauigat in | |
| lacum Labeatum, uelut secretum locum petens ad con- | |
| sultandium, sed, ut apparuit, falsa spe excitus Cara- | 11.1 |
| uantium fratrem multis milibus armatorum <co>actis ex | 12.1 |
| ea regione, in quam missus erat, aduentare. qui post- | |
| quam euanuit rumor, tertio post die nauem eandem se- | |
| cundo amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis, | |
| ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta | 5 |
| in castra uenit. et principium orationis ab accusatione | 13.1 |
| stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque | |
| effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese | |
| dedit. primo bonum animum habere iussus, ad cenam | 14.1 |
| etiam inuitatus in urbem ad suos redit. et cum praetore | |
| eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam | 15.1 |
| C. Cassio tribuno militum traditus, uix gladiatorio ac- | |
| cepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam | |
| recideret. |