| Anicius Scodra recepta nihil prius quam | 44.32.1.1 |
| requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci | |
| iussit. quibus splendore suo restituto Perpennam ex- | 2.1 |
| templo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque | |
| regis; qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, pro- | 3.1 |
| fectus Etleuam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo | |
| Pleuratoque, et Carauantium fratrem Scodram in castra | |
| adduxit. Anicius bello Illyrico intra triginta dies per- | 4.1 |
| fecto nuntium uictoriae Perpennam Romam misit et | |
| post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, | |
| coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyrio- | |
| rum hoc unum bellum prius perpetratum quam coep- | 5.1 |
| tum Romae auditum est. | |
| quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in | |
| magno terrore erat propter aduentum simul Aemili noui | |
| consulis, quem cum ingentibus minis aduentare audie- | 5 |
| bat, simul Octaui praetoris. nec minus terroris a classe | 6.1 |
| Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessa- | |
| lonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum paruo | |
| praesidio duorum milium caetratorum. eo et Androclen | 7.1 |
| praefectum mittit iussum sub ipsis naualibus castra | |
| habere. Aenean mille equites <et> Creon Antigonensis | 8.1 |
| missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque | |
| litore adplicuisse naues hostium audissent, extemplo | |
| ferrent agrestibus opem. quinque milia Macedonum | 9.1 |
| missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi | |
| erant Histiaeus et Theogenes et Midon. his profectis | 10.1 |
| ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco | |
| alueo transiri poterat. huic <rei> ut omnis multitudo ua- | 11.1 |
| caret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in | |
| castra adferebant; miles iussus ex propinquis siluis | |
| benigne * * * * . |