| * * conferre, postremo sequi se utrarios | 44.33.1.1 |
| ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit | |
| et in litore alios alibi modicis interuallis fodere. mon- | 2.1 |
| tes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia | |
| nullos apertos emergerent riuos, occultos contineri la- | |
| tices, quorum uenae in mare permanantes undae misce- | |
| rentur. uix diducta summa harena erat, cum scatur- | 3.1 |
| rig<in>es turbidae primo et tenues emicare, dein liqui- | |
| dam multamque fundere aquam uelut deum dono coe- | |
| perunt. aliquantum ea quoque res duci famae et aucto- | 4.1 |
| ritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus ex- | |
| pedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad | |
| contemplandos transitus <processit, qua> descensus faci- | |
| lis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus | 5 |
| ascensus esset. his satis exploratis illa quoque <nouauit;> | 5.1 |
| primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad | |
| nutum imperiumque ducis fierent, prouidit: ubi omni- | 6.1 |
| bus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes | |
| exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicien- | |
| tes plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; | |
| clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius | 5 |
| hostes quam ipsos, quid paretur, scire. placere igitur | 7.1 |
| tribunum militum primo pilo legionis secretum edere | |
| imperium, illum et dein singulos proximo cuique in | |
| ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, siue a pri- | |
| mis signis ad nouissimum agmen, siue ab extremis ad | 5 |
| primos perferundum imperium sit. uigiles etiam nouo | 8.1 |
| more scutum in uigiliam ferre uetuit: non enim in | |
| pugnam uigilem ire, ut armis utatur, sed ad uigilandum, | |
| ut, cum senserit hostium aduentum, recipiat se excitet- | |
| que ad arma alios. scuto prae se erecto stare galeatos; | 9.1 |
| deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super mar- | |
| ginem scuti posito sopitos stare, ut fulgentibus armis | |
| procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil prouideant. | |
| stationum quoque morem mutauit. armati omnes, et | 10.1 |
| frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum | |
| aestiuis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum | |
| aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe | |
| adorti hostes uel pauci plures uexabant. itaque ex ma- | 11.1 |
| tutina statione ad meridiem decedi et in postmeridia- | |
| nam succedere alios iussit; ita numquam fatigatos re- | |
| cens hostis adgredi poterat. |