| haec cum ita fieri placere contione aduo- | 44.34.1.1 |
| cata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni conuenien- | |
| tem orationem: unum imperatorem in exercitu proui- | 2.1 |
| dere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per | |
| se, nunc cum iis, quos aduocauerit in consilium; qui | |
| non sint aduocati, eos nec palam nec secreto iactare con- | |
| silia sua. militem haec tria curare debere, corpus ut quam | 3.1 |
| ualidissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum | |
| paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immor- | 4.1 |
| talibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu mi- | |
| lites consultent, imperator rumoribus uulgi circumaga- | |
| tur, ibi nihil salutare esse. se, quod sit officium impe- | 5.1 |
| ratoris, prouisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis | |
| praebeat: illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi | |
| datum signum sit, tum militarem nauare <operam debere.> | |
| ab his praeceptis contionem dimisit, uolgo etiam uete- | 6.1 |
| ranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, | |
| quid agendum esset in re militari, didicisse. non ser- | 7.1 |
| monibus tantum his, cum quanto adsensu audissent | |
| uerba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effec- | |
| tus erat. neminem totis mox castris quietum uideres: | 8.1 |
| acuere alii gladios, alii galeas bucculasque [scutorum], | |
| alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique | |
| sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii | |
| micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cer- | 9.1 |
| neret, ubi primum conserendi manum cum hoste data | |
| occasio esset, aut uictoria egregia aut morte memorabili | |
| finituros bellum. Perseus quoque, cum aduentu con- | 10.1 |
| sulis simul et ueris principio strepere omnia mouerique | |
| apud hostes uelut nouo bello cerneret, mota a Phila | |
| castra in aduersa ripa posita, nunc ad contemplanda | |
| opera sua circumire ducem haud dubie transitus specu- | 5 |
| lant<em, nunc * * * * * * Roma>norum esse. |