| quae res Romanis auxit animos. Mace- | 44.35.1.1 |
| donibus regique eorum haud mediocrem attulit terro- | |
| rem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est | 2.1 |
| conatus, missis, qui Pantauchum inde uenientem ad- | |
| propinquare castris uetarent. sed iam et pueri quidam | 3.1 |
| uisi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo | |
| quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate re- | |
| giorum ministrorum emanant. | |
| sub idem tempus Rhodii legati in castra uenerunt | 4.1 |
| cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem | |
| iram patrum excitauerant. multo iniquioribus animis | |
| a castrensi consilio auditi sunt. itaque cum <alii legatos | 5.1 |
| in uincula coniciendos censerent,> alii praecipites sine | |
| responso agendos e castris, pronuntiauit <consul> post diem | |
| quintum decimum se responsum daturum. interim, ut | 6.1 |
| appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctori- | |
| tas ualuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. | |
| placebat quibusdam et maxime minoribus natu per | |
| Elpei ripam munitionesque uim facere: confertis et uno | 7.1 |
| <agmine impetum> facientibus resistere Macedonas non | |
| posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitiori- | |
| bus, quae ualidis praesidiis insedissent, priore anno dei- | |
| ectos. aliis placebat Octauium cum classe Thessaloni- | 8.1 |
| cam petere et populatione maritumae orae distringere | |
| copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello cir- | |
| cumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare | |
| aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et | 5 |
| operibus inexsuperabilis ripa uidebatur, et praeterquam | 9.1 |
| quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam | |
| melius et certiore ictu hostis uti audierat. alio spec- | 10.1 |
| tabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos | |
| mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et | |
| fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunc- | |
| tatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint. cum loca | 11.1 |
| non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsi- | |
| deri, spem cepit, si nocte inprouiso ualida manu ad- | |
| gressus necopinantis esset, deici praesidia posse: iacula | 12.1 |
| enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid | |
| petatur, procul prouideri nequeat, inutilia esse; gladio | |
| comminus geri rem in permixta turba, quo miles Ro- | |
| manus uincat. his ducibus usurus praetorem Octauium | 13.1 |
| accersitum, exposito, quid pararet, Heracleum cum | |
| classe petere iubet et mille hominibus decem dierum | |
| cocta cibaria habere. ipse P. Scipionem Nasicam, Q. | 14.1 |
| Fabium Maximum filium suum cum quinque <milibus> | |
| delectis militum Heracleum mittit, uelut classem con- | |
| scensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, | |
| quod in consilio agitatum erat, uastandam. secreto indi- | 15.1 |
| catum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid | |
| eos moraretur. inde iussi duces itineris ita diuidere | |
| uiam, ut quarta uigilia tertio die Pythoum adoriri pos- | |
| sent. ipse postero die, ut detineret regem ab circum- | 16.1 |
| spectu rerum aliarum, prima luce medio in alueo cum | |
| stationibus hostium proelium commisit; pugnatumque | |
| utrimque est leui armatura. nec grauioribus armis in | |
| tam inaequali alueo pugnari poterat. descensus ripae | 17.1 |
| utriusque in alueum trecentorum ferme passuum erat; | |
| medium spatium torrentis alibi aliter cauati paulo plus | |
| quam mille passus patebat. ibi in medio spectantibus | 18.1 |
| utrimque ex uallo castrorum <hinc rege>, hinc consule | |
| cum suis legionibus pugnatum est. missilibus procul | 19.1 |
| regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et | |
| tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat. | |
| meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die | 20.1 |
| diremptum proelium est haud paucis utrimque inter- | |
| fectis. sole orto postero die inritatis certamine animis | 21.1 |
| etiam acrius concursum est. sed Romani non ab iis tan- | |
| tum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo | |
| magis ab ea multitudine, quae disposita in turribus | |
| stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime | 5 |
| uolnerabantur. ubi propius ripam hostium subissent, | 22.1 |
| tormentis missa etiam ad ultimos perueniebant. multo | |
| pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos. | |
| tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem | 23.1 |
| castrorum, ueluti per deuexum in mare bracchium trans- | |
| itum temptaturus. Perseus, quod in oculis erat * * * * * . | 24.1 |