<tempus> anni post circumactum solstitium 44.36.1.1
erat; hora diei iam ad meridiem uergebat; iter multo
puluere et incalescente sole factum erat. lassitudo et 2.1
sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accen-
surum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti
atque integro hosti non abicere; sed tantus ardor in ani- 3.1
mis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non mi-
nore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset.
nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, 4.1
ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; ani-
mos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo 5.1
alacres signum poscebant; deinde, quantum incres-
ceret aestus, et uoltus minus uigentes et uoces segni-
ores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis
stabant tum iam aperte primis ordinibus inperat, me- 6.1
tarentur frontem castrorum et inpedimenta consti-
tuerent. quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere 7.1
palam, quod fessos uiae labore flagrantissimo aestu non
coegisset pugnare; legati circa imperatorem ducesque 8.1
externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes,
dum pugnaturum consulem credebant—neque enim ne
his <quidem> cunctationem aperuerat suam—; tunc mu- 9.1
tatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex
omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludifi-
catum priores imperatores fugiendo certamen manibus
emitteret: uereri, ne, <si> nocte abeat, sequendus maximo 10.1
labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque,
sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedoni-
corum montium uagando circumagatur. se magnopere 11.1
suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgredia-
tur, nec oblatam occasionem uincendi amittat. consul 12.1
nihil offensus libera admonitione tam clari adulescen-
tis 'et ego' inquit 'animum istum habui, Nasica, quem
tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis.
multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando 13.1
abstinendum pugna sit. non operae est stanti nunc in
acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit.
rationes alias reposcito; nunc auctoritate ueteris im-
peratoris contentus eris.' conticuit adulescens: haud 14.1
dubie uidere aliqua impedimenta pugnae consulem, quae
sibi non apparerent.