| Paulus postquam metata castra impedimen- | 44.37.1.1 |
| taque conlocata animaduertit, ex postrema acie triarios | |
| primos subducit, deinde principes, stantibus in prima | 2.1 |
| acie hastatis, si quid hostis moueret, postremo hasta- | |
| tos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim si- | |
| gnorum milites subtrahens. ita pedites equitibus cum | 3.1 |
| leui armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu | |
| abducti, nec ante, quam prima frons ualli ac fossa per- | |
| ducta est, ex statione equites reuocati sunt. rex quoque, | 4.1 |
| cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, | |
| contentus eo, quod per hostem moram fuisse scirent, et | |
| ipse in castra copias reduxit. | |
| castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus | 5.1 |
| militum secundae legionis, qui praetor superiore anno | |
| fuerat, consulis permissu ad contionem militibus uoca- | |
| tis pronuntiauit, nocte proxima, ne quis id pro portento | 6.1 |
| acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam | |
| noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine | |
| statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse. | |
| itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et | 7.1 |
| ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem | |
| exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne ob- | |
| scurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in | |
| prodigium debere. nocte, quam pridie nonas Septem- | 8.1 |
| bres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, | |
| Romanis militibus Galli sapientia prope diuina uideri; | |
| Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perni- | 9.1 |
| ciemque gentis portendens, mouit nec aliter uates. cla- | |
| mor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna | |
| in suam lucem emersit. | |
| postero die—tantus utrique ardor exercitui ad con- | 10.1 |
| currendum fuerat, ut et regem et consulem suorum qui- | |
| dam, quod sine proelio discessum esset, accusarent— | |
| regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis | 11.1 |
| prior aperte pugnam detractans in castra copias re- | |
| duxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, | |
| quo phalanx, quam inutilem uel mediocris iniquitas loci | |
| efficeret, promoueri non posset. consul ad id, quod pri- | 12.1 |
| die praetermisisse pugnandi occasionem uidebatur et lo- | |
| cum dedisse hosti, si nocte abire uellet, tunc quoque | |
| per speciem immolandi terere uidebatur tempus, cum | |
| luce prima ad signum propositum pugnae exeundum | 5 |
| in aciem fuisset. tertia demum hora sacrificio rite per- | 13.1 |
| petrato ad consilium uocauit; atque ibi, quod rei geren- | |
| dae tempus esset, loquendo et intempestiue consultando | |
| uidebatur quibusdam extrahere. <aduersus eos> sermones | |
| talem consul orationem habuit. | 5 |