| 'P. Nasica, egregius adulescens, ex om- | 44.38.1.1 |
| nibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denu- | |
| dauit mihi suum consilium; idem postea, ita ut trans- | |
| isse in sententiam meam uideri posset, tacuit. quibus- | 2.1 |
| dam aliis absentem carpere imperatorem quam prae- | |
| sentem monere melius uisum est. et tibi, P. Nasica, | 3.1 |
| et quicumque idem, quod <tu>, occultius senserunt, non | |
| grauabor reddere dilatae pugnae rationem. nam tantum | 4.1 |
| abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut seruatum | |
| a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione | |
| sine causa esse ne quis uestrum credat, recognoscat age- | |
| dum mecum, si uidetur, quam multa pro hoste et ad- | 5 |
| uersus nos fuerint. iam omnium primum, quantum nu- | 5.1 |
| mero nos praestent, neminem uestrum nec ante igno- | |
| rasse et hesterno die explicatam intuentis aciem ani- | |
| maduertisse certum habeo. ex hac nostra paucitate | 6.1 |
| quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; | |
| nec ignauissimum quemque relinqui ad custodiam sar- | |
| cinarum scitis. sed fuerimus omnes: paruom hoc tan- | 7.1 |
| dem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac | |
| nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut sum- | |
| mum crastino die, si ita uidebitur, diis bene iuuantibus | |
| sumus? nihilne interest, utrum militem, quem neque | 8.1 |
| uiae labor eo die neque operis fatigauerit, requietum, in- | |
| tegrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in | |
| aciem plenum uirium, uigentem et corpore et animo | |
| educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, ma- | 9.1 |
| dentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis | |
| repletis puluere, torrente meridiano sole, hosti obicias | |
| recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas uires | |
| ad proelium adferat? quis, pro deum fidem, ita conpa- | 10.1 |
| ratus, uel iners atque inbellis, fortissimum uirum <non> | |
| uicerit? quid, quod hostes per summum otium instruxe- | 11.1 |
| rant aciem, praeparauerant animos, stabant conpositi | |
| suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum | |
| in acie instruenda erat et incompositis concurrendum? |