| at hercule aciem quidem inconditam in- | 44.39.1.1 |
| ordinatamque habuissemus, <sed> castra munita, proui- | |
| sam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpo- | |
| sitis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes | |
| praeter nudum campum, in quo pugnaremus * * * . ma- | 2.1 |
| iores uestri castra munita portum ad omnis casus exer- | |
| citus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iac- | |
| tati tempestate pugnae receptum haberent. ideo, cum | 3.1 |
| munimentis ea saepsissent, praesidio quoque ualido fir- | |
| mabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando | |
| acie uicisset, pro uicto haberetur. castra sunt uictori | |
| receptaculum, uicto perfugium. quam multi exercitus, | 4.1 |
| quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra ual- | |
| lum conpulsi tempore suo, interdum momento post, | |
| eruptione facta uictorem hostem pepulerunt? patria al- | 5.1 |
| tera militaris est haec sedes, uallumque pro moenibus et | |
| tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. | |
| sine ulla sede uagi dimicassemus, ut quo <uicti, quo> uic- | |
| tores nos reciperemus? his difficultatibus et impedi- | 6.1 |
| mentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac inter- | |
| posita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus | |
| in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? | |
| ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias | 7.1 |
| educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuis- | |
| set. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abes- | |
| semus, quam nunc, cum in ceruicibus sumus, nec fallere | |
| nos interdiu aut nocte abeundo <potest? quid au>tem est | 8.1 |
| nobis optatius quam ut, quorum castra praealta flu- | |
| minis ripa tuta, uallo insuper saepta crebris<que> turri- | |
| bus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, | |
| agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo | 5 |
| adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in ho- | |
| diernum causae fuerunt. pugnare enim et ipsi mihi pla- | 9.1 |
| cet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem | |
| uia erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis nouom | |
| iter aperui, neque prius, quam debellauero, absistam.' |