| post hanc orationem silentium fuit, partim tra- | 44.40.1.1 |
| ductis in sententiam eius, partim uerentibus nequiquam | |
| offendere in eo, quod utcumque praetermissum reuocari | |
| non posset. ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut | 2.1 |
| regi <pugnare placebat, regi,> quod nec fessos, ut pridie, | |
| ex uia neque trepidantis in acie instruenda et uixdum | |
| compositos adgressurus erat, consuli, quod in nouis | |
| castris non ligna, non pabulum conuectum erat, ad quae | 5 |
| petenda ex propinquis agris magna pars militum e | |
| castris exierat. neutro imperatorum uolente fortuna, | 3.1 |
| quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. | |
| flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo | 4.1 |
| et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque | |
| ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a | |
| parte Romanorum erant, Marrucina et Paeligna, duae | 5.1 |
| turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius | |
| Silus legatus; et aliud pro castris statiuom erat prae- | 6.1 |
| sidium sub C. Cluuio legato, tres cohortes, Firmana, | |
| Uestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina | |
| et Aesernina. cum otium ad flumen esset neutris la- | 7.1 |
| cessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus cu- | |
| rantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. quod cum | 8.1 |
| per aquam ferme genu tenus altam tres milites seque- | |
| rentur, Threces duo id iumentum ex medio alueo in | |
| suam ripam trahentes <caperent, hos persecuti illi> altero | |
| eorum occiso receptoque [eo] iumento ad stationem | 5 |
| suorum <se> recipiebant. octingentorum Thracum prae- | 9.1 |
| sidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre | |
| passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequen- | |
| dos interfectores fluuium transgressi sunt, dein plures, | |
| postremo omnes, et cum praesidio * * * * . | 10.1 |