| * * proelium ducit. mouebat imperii maiestas, | 44.41.1.1 |
| gloria uiri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta an- | |
| nis iuuenum munia in parte praecipua laboris peri- | |
| culique capessebat. interuallum, quod inter caetratos et | |
| phalanges erat, inpleuit legio atque aciem hostium inter- | 5 |
| rupit. a tergo caetrati erant, frontem aduersus clupea- | 2.1 |
| tos habebat; chalcaspides appellabantur. secundam le- | |
| gionem L. Albinus consularis ducere aduersus leuca- | |
| spidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit. | |
| in dextrum cornu, unde circa fluuium commissum proe- | 3.1 |
| lium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc | |
| primum fuga Macedonum est orta. nam sicut pleraque | 4.1 |
| noua conmenta mortalium in uerbis uim habent, ex- | |
| periendo, cum agi, non, quem ad modum agatur, edisseri | |
| oportet, sine ullo effectu euanescunt, ita tum elephanto- | |
| machae nomen tantum sine usu fuerunt. elephantorum | 5.1 |
| impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepule- | |
| runtque laeuom cornu. in medio secunda legio inmissa | 6.1 |
| dissipauit phalangem. neque ulla euidentior causa uic- | |
| toriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae | |
| fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt pha- | |
| langem, cuius confertae et intentis horrentis hastis in- | 5 |
| tolerabiles uires sunt; si carptim adgrediendo circum- | 7.1 |
| agere inmobilem longitudine et grauitate hastam cogas, | |
| confusa strue inplicantur; si uero aut ab latere aut ab | |
| tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turban- | |
| tur, sicut tum aduersus cateruatim incurrentes Romanos | 8.1 |
| et interrupta multifariam acie obuiam ire cogebantur; | |
| et Romani, quacumque data interualla essent, insi- | |
| nuabant ordines suos. qui si uniuersa acie in frontem | 9.1 |
| aduersus instructam phalangem concurrissent, quod | |
| Paelignis principio pugnae incaute congressis aduersus | |
| caetratos euenit, induissent se hastis nec confertam | |
| aciem sustinuissent. | 5 |