| ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, | 44.42.1.1 |
| nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope in- | |
| teger pugna excessit. princeps fugae rex ipse erat. iam | 2.1 |
| a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; con- | |
| festim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus. | |
| ceterae quoque Macedonum alae integris abibant or- | 3.1 |
| dinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes uic- | |
| tores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites. diu | 4.1 |
| phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. po- | |
| stremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad | |
| mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus | |
| ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter uitam | 5 |
| orabant; et cum scaphas concurrere undique ab nauibus | 5.1 |
| cernerent, ad excipiendos sese uenire rati, ut caperent | |
| potius quam occiderent, longius in aquam, quidam | |
| etiam natantes, progressi sunt. sed cum hostiliter <e> sca- | 6.1 |
| phis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes | |
| terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti | |
| enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant | |
| elidebantque. facile conuenit ab Romanis numquam | 7.1 |
| una acie tantum Macedonum interfectum. caesa enim | |
| ad uiginti milia hominum sunt; ad sex <milia>, qui Pyd- | |
| nam ex acie perfugerant, uiui in potestatem peruene- | |
| runt, et uagi ex fuga quinque milia hominum capta. | 5 |
| ex uictoribus ceciderunt non plus centum, et eorum | 8.1 |
| multo maior pars Paeligni; uolnerati aliquanto plures | |
| sunt. quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis | 9.1 |
| diei uictoribus ad persequendum superesset, deletae om- | |
| nes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit | |
| et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit. |