| at in urbe prima luce cum ciuitas in foro exspectatione | 3.47.1.1 |
| erecta staret, Uerginius sordidatus filiam secum obsoleta | |
| ueste comitantibus aliquot matronis cum ingenti aduocatione | |
| in forum deducit. circumire ibi et prensare homines coepit | 2.1 |
| et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: | |
| se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec | |
| alium uirum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura | |
| memorari possent: quid prodesse si, incolumi urbe, quae | 5 |
| capta ultima timeantur liberis suis sint patienda? haec | |
| prope contionabundus circumibat homines. similia his ab | 3.1 |
| Icilio iactabantur. comitatus muliebris plus tacito fletu | |
| quam ulla uox mouebat. aduersus quae omnia obstinato | 4.1 |
| animo Appius—tanta uis amentiae uerius quam amoris | |
| mentem turbauerat—in tribunal escendit, et ultro querente | |
| pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum | |
| non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Uer- | 5 |
| ginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. quem | 5.1 |
| decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem uerum auc- | |
| tores antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in tanta foe- | |
| ditate decreti ueri similem inuenio, id quod constat nudum | |
| uidetur proponendum, decresse uindicias secundum serui- | 5 |
| tutem. primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis | 6.1 |
| defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. dein cum M. | |
| Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prehendendam | |
| uirginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio exce- | |
| pisset, Uerginius intentans in Appium manus, 'Icilio' inquit, | 7.1 |
| 'Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stu- | |
| prum educaui. placet pecudum ferarumque ritu promisce | |
| in concubitus ruere? passurine haec isti sint nescio: non | |
| spero esse passuros illos qui arma habent.' | 5 |
| cum repelleretur adsertor uirginis a globo mulierum cir- | 8.1 |
| cumstantiumque aduocatorum, silentium factum per prae- |