| conem. decemuir alienatus ad libidinem animo negat ex | 3.48.1.1 |
| hesterno tantum conuicio Icili uiolentiaque Uergini, cuius | |
| testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indi- | |
| ciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos | |
| esse ad mouendam seditionem. itaque se haud inscium | 2.1 |
| eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quem- | |
| quam quietum uiolaret, sed ut turbantes ciuitatis otium pro | |
| maiestate imperii coerceret. 'proinde quiesse erit melius. | 3.1 |
| i,' inquit, 'lictor, submoue turbam et da uiam domino ad | |
| prehendendum mancipium.' cum haec intonuisset plenus | |
| irae, multitudo ipsa se sua sponte dimouit desertaque praeda | |
| iniuriae puella stabat. tum Uerginius ubi nihil usquam | 4.1 |
| auxilii uidit, 'quaeso' inquit, 'Appi, primum ignosce patrio | |
| dolori, si quo inclementius in te sum inuectus; deinde sinas | |
| hic coram uirgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut | |
| si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.' | 5 |
| data uenia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad | 5.1 |
| tabernas, quibus nunc Nouis est nomen, atque ibi ab lanio | |
| cultro arrepto, 'hoc te uno quo possum' ait, 'modo, filia, | |
| in libertatem uindico.' pectus deinde puellae transfigit, | |
| respectansque ad tribunal 'te' inquit, 'Appi, tuumque | 5 |
| caput sanguine hoc consecro.' clamore ad tam atrox faci- | 6.1 |
| nus orto excitus Appius comprehendi Uerginium iubet. ille | |
| ferro quacumque ibat uiam facere, donec multitudine etiam | |
| prosequentium tuente ad portam perrexit. Icilius Numito- | 7.1 |
| riusque exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus | |
| Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplo- | |
| rant. sequentes clamitant matronae, eamne liberorum pro- | 8.1 |
| creandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?— | |
| cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior | |
| imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit. | |
| uirorum et maxime Icili uox tota tribuniciae potestatis ac | 9.1 |
| prouocationis ad populum ereptae publicarumque indigna- | |
| tionum erat. |