concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe 3.49.1.1
per occasionem repetendae libertatis. Appius nunc uocari 2.1
Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus
adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patri-
ciorum iuuenum per turbam uadens, in uincula duci iubet.
iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque 3.1
multitudinis erant, L. Ualerius et M. Horatius, qui repulso
lictore, si iure ageret, uindicare se a priuato Icilium aiebant;
si uim adferre conaretur, ibi quoque haud impares fore.
hinc atrox rixa oritur. Ualerium Horatiumque lictor de- 4.1
cemuiri inuadit: franguntur a multitudine fasces. in con-
tionem Appius escendit: sequuntur Horatius Ualeriusque.
eos contio audit: decemuiro obstrepitur. iam pro imperio 5.1
Ualerius discedere a priuato lictores iubebat, cum fractis
animis Appius, uitae metuens, in domum se propinquam
foro insciis aduersariis capite obuoluto recipit. Sp. Oppius, 6.1
ut auxilio collegae esset, in forum ex altera parte inrumpit.
uidet imperium ui uictum. agitatus deinde consiliis ad
quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepida-
uerat, senatum postremo uocari iussit. ea res, quod magnae 7.1
parti patrum displicere acta decemuirorum uidebantur, spe
per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedauit.
senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis pro- 8.1
uidendum ne quid Uergini aduentus in exercitu motus face-